betterlorem 0.0.4 → 0.0.5

Sign up to get free protection for your applications and to get access to all the features.
Files changed (2) hide show
  1. data/lorem.txt +77 -0
  2. metadata +3 -2
data/lorem.txt ADDED
@@ -0,0 +1,77 @@
1
+ Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, dicentes Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
2
+ Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt In Bethlehem Judæ sic enim scriptum est per prophetam Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis et mittens illos in Bethlehem, dixit Ite, et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
3
+ Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
4
+ Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
5
+ Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
6
+ Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem Ex Ægypto vocavi filium meum.
7
+ Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
8
+ Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem dicens Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.
9
+ Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
10
+ Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas Quoniam Nazaræus vocabitur. In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, et dicens Pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cælorum.
11
+ Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem Vox clamantis in deserto Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
12
+ Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
13
+ Et ne velitis dicere intra vos Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
14
+ Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
15
+ Cujus ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
16
+ Joannes autem prohibebat eum, dicens Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Jesus, dixit ei Sine modo sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17
+ Et ecce vox de cælis dicens Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
18
+ Qui respondens dixit Scriptum est Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, et dixit ei Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
19
+ Ait illi Jesus Rursum scriptum est Non tentabis Dominum Deum tuum.
20
+ Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus Vade Satana Scriptum est enim Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
21
+ Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, alilæa gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
22
+ Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere Pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cælorum. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
23
+ et ait illis Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
24
+ Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua et vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
25
+ Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
26
+ Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
27
+ Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos dicens Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum.
28
+ Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum. Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
29
+ Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
30
+ Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere, sed adimplere.
31
+ Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
32
+ Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
33
+ Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. Audistis quia dictum est antiquis Non occides qui autem occiderit, reus erit judicio.
34
+ Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue reus erit gehennæ ignis.
35
+ Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum.
36
+ Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris.
37
+ Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis Non mœchaberis. Ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
38
+ Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
39
+ Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
40
+ Dictum est autem Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari et qui dimissam duxerit, adulterat. Iterum audistis quia dictum est antiquis Non perjurabis reddes autem Domino juramenta tua.
41
+ Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est neque per terram, quia scabellum est pedum ejus neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
42
+ Sit autem sermo vester, est, est non, non quod autem his abundantius est, a malo est. Audistis quia dictum est Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
43
+ Ego autem dico vobis, non resistere malo sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
44
+ Qui petit a te, da ei et volenti mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
45
+ Ego autem dico vobis diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos.
46
+ Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
47
+ Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
48
+ Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
49
+ Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
50
+ Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
51
+ Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
52
+ Sic ergo vos orabitis Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
53
+ Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
54
+ Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
55
+ Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi ærugo, et tinea demolitur et ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
56
+ Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt ipsæ tenebræ quantæ erunt?
57
+ Nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit, et alterum diliget aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
58
+ Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
59
+ Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
60
+ Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus et hæc omnia adjicientur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi sufficit diei malitia sua.
61
+ Nolite judicare, ut not judicemini. In enim judicio judicaveritis quo, judicabimini and in four mensura Mensi fueritis, remetietur vobis. Quid autem empty festucam in oculo fratris tui and trabem in oculo tuo non-empty?
62
+ aut quomodo Medicis fratri tuo Sine ejiciam festucam of oculo tuo and ecce trabs is in oculo tuo? Hypocrita, ejice primum trabem of oculo tuo and tunc videbis ejicere festucam of oculo fratris tui. Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas ante vestras Porcos do conculcent eas pedibus am strong, and your dirumpant conversi. Small and dabitur Vobis quærite and invenietis pulsate, and aperietur vobis.
63
+ Omnis enim that small accipit and quærit, Invenit pulsanti and aperietur. Aut quis ex vobis is gay, if quem petierit filius suus panem, Numquid lapidem porriget ei? Aut if piscem petierit, Numquid serpentem porriget ei? If your ergo, cum SITIS Mali, nostis bona data filiis dare vestris quanto magis vester Pater, who is in Cælis, dabit bona petentibus is?
64
+ Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines and your facite illis. CEST is enim lex and Prophetae. Per INTRATE angustam portam quia carried lata and via spatiosa is Quæ ducit ad perditionem and multi sunt which input per eam. Quam brought angusta and via arcta is Quæ ducit ad vitam pauci sunt and that inveniunt eam! Attendite has falsis Prophetis which veniunt your ad in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi raptors has fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt of Spinas uvas, aut Tribulis ficus?
65
+ Sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor malos fructus facit. No potest arbor bona malos fructus facere neque arbor mala bonos fructus facere. Omnis arbor, Quae not facit fructum bonum, excidetur and in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
66
+ Non omnis who dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum Caelorum sed that facit voluntatem Patris mei, who is in Cælis, ipse intrabit in regnum Caelorum. Multi dicent illa die in mihi Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus nun, and in nomine tuo Daemonia ejecimus and in nomine tuo virtutes multas fecimus? And tunc Confitebor illis numquam novi your Quia discedite was me who operamini iniquitatem.
67
+ Omnis ergo that audit verba mea CEST and facit Others assimilabitur viro Sapienti which ædificavit domum suam petram supra, and down pluvia and venerunt flumina and flaverunt fan and irruerunt in domum illam, not cecidit Fundata enim erat super petram. And that omnis verba mea CEST audit and non facit Others similis erit viro stulto which ædificavit domum suam super arenam and down pluvia and venerunt flumina and flaverunt fan and irruerunt in domum illam and cecidit and leaking ruined illius magna.
68
+ And factum is Jesus cum consummasset verba CEST, admirabantur turbæ super doctrina jus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, not sicut scribæ eorum and pharisæi.
69
+ Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens Volo mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Et ait illi Jesus Vide, nemini dixeris sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
70
+ Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
71
+ Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit et alii Veni, et venit et servo meo Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium.
72
+ Et dixit Jesus centurioni Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit
73
+ ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem Ipse infirmitates nostras accepit ægrotationes nostras portavit. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. Et accedens unus scriba, ait illi Magister, sequar te, quocumque ieris. Et dicit ei Jesus Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
74
+ Alius autem de discipulis ejus ait illi Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Jesus autem ait illi Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat.
75
+ Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes Domine, salva nos perimus. Et dicit eis Jesus Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
76
+ Et ecce clamaverunt, dicentes Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. Dæmones autem rogabant eum, dicentes Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. Et ait illis Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare et mortui sunt in aquis.
77
+ Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
metadata CHANGED
@@ -5,8 +5,8 @@ version: !ruby/object:Gem::Version
5
5
  segments:
6
6
  - 0
7
7
  - 0
8
- - 4
9
- version: 0.0.4
8
+ - 5
9
+ version: 0.0.5
10
10
  platform: ruby
11
11
  authors:
12
12
  - Caedmon Judd
@@ -27,6 +27,7 @@ extensions: []
27
27
  extra_rdoc_files: []
28
28
 
29
29
  files:
30
+ - lorem.txt
30
31
  - lib/betterlorem.rb
31
32
  - spec/betterlorem_spec.rb
32
33
  - spec/spec_helper.rb